- SEPTERIUM
- SEPTERIUMuna ex 3. sollennitatibus nonô quôque annô Delphis olim celebrari solitis: quarum mentio apud Plut. Quaestion. Graec. Erat autem Σεπτήριον μίμημα τῆς πρὸς τὸν πύθωνα τȏυ θεοῦ μάχης, καὶ τῆς μετα τὴν μάχυς̔ν ἐπὶ τὰ τέμπη φυγῆς καὶ ἐκδιώξες. Septerium imitatio pugnae Apollinis cum Pythone, et a pugna fugae Dei ad Tempe ac persecutionis. Fugisse enim eum alii ferunt, quod peractâ caede opus expiatione haberet: Pythonem alii saucium et fugientem viâ sacrâ quum insequeretur, supervenisse ei recens e vulnere mortuo et funerato ab Aege fil. perhibent, atque harum aut similium rerum imitationem Septerium fuisse. Sed aliud quid sub hac ceremonia latuisse, idem suspicatur Dial. de Defectu Oraculor. Γούτοις, inquiens, τοῖς περὶ τὸ χρηςτήριον, οἷς αρτι τοὺς ἔξω πυλῶν πάντας Ἕλληνας ἡ πόλις κατοργιάζου???α μέχρι Τεμπῶν ἐλήλακεν. ἥ τε γὰρ ἱςταμένη καλιὰς ἐταῦθα περὶ τὴν ἅλω δἰ εννέα ἐτῶν, οὐφωλεώδης τȏυ δράκοντος χειὰ, ἀλλὰ μίμημα τυραννικῆς ἢ βα???ιλικῆς ἐςτιν οἰκήσεως. ἥ τε μετὰ σιγῆς ἐπ᾿ αὐτὴ διὰ τῆς ὀνομαζομένης Δολωνείας ἔφοδος, μὴ αἰόλα δὲ τὴν ἀμφιθαλῆ κόρον ἡμμέναις δᾳσὶν ἄγου???ι καὶ προσβάλλοντες τὸ πῦρ τῇ καλιάδι, καὶ τὴν τράπεζαν ἀνατρέψαντες ἀνεπιςτρεπτοὶ φεύγου???ι διὰ τῶ θυρῶν τȏυ ιεροῦ. Καὶ τελευταῖον αἵ τε πλάναι καὶ ἡ λατρεία τȏυ παιδὺς, οἵ τε γινόμενον περὶ τὰ Τέμπη καθαρμοὶ, μεγαλου τινὸς ἄγους καὶ τολμήματος ὑποψίαν ἔχου???ι. Enimvero ea, quae ad hoc Oraculum pertinent, quibus haec civitas ad Tempe usque progressa, omnes ultra Pylas modo Graecos initiavit. Nam et taberanaculum, quod in area excitatur nonô quoque annô, non est latebrosum draconis cubile, sed tyrannicae aut regiae arcis simulacrum: et tacita in tabernaculum per Doloniam, ut vocant, irruptio, mox pueri patrimi ac matrimi cum ardentibus taedis inductio et tabernaculi succensio, eversioque mensae, et clererima numquam retro respicientium et per fani fores se proripientium fuga; postremo pueri errores et servitus, eiusque ad Tempe expiatio magni cuiusdam sceleris et facinoris suspicione non carent etc. Reliquae duae erant, Η῾ρωὶς et χαρίλας, de qua vide eund. locô prior.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.